- MENES
- MENESprimus Aegyptiorum Rex. Memphim condidit, Nilique cursum alio flexit Herodot. l. 2. Marshamo ipse Chamus est, quem preximis post diluvium annis in Aegyptummigrâsse. atque in ea regn âsse, censet. David certe Rex Aegyptum Regionem Chami, Ps. 105. et v. 23. Tentoria Chami Ps. 78. v. 52. appellat. Obiit ab Hippopotamo raptus, Syncellus p. 54. quod non male ad planctum Thamuz, Ezech. c. 8. v. 14. h. e. Adonidis, referas: Nempe Menes, Hammon, Thamuz, seu Adonis, Osiris, adde et Belus et Saturnus, idem. Successit illi, in regno Thebaidis Athotis fil. in regno vero Memphitico Thosorthrus, uti in inferiori Aegypto Cunedes: Cultus autem illius duravit usque ad Technatim Bocchoridis Regis patrem, qui in expeditione contra Arabes cibô obviô suaviter usus, cepit super toro profundum somnum. Inde Menem exsecratus est, exsecrationemque in siela incisam posuit, quod primus Aegyptios a tenui et parabili victu abduxisset, Plut. de Isule, vide quoque Diodorum Sic l. 1. et plura hanc in rem, apud Ioh. Marshamum Canone Chronol. passim. Tribuuntur ei anni regni 62. Idem ex Manethone.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.